In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

bi maledictus est omnis homo, qui confidit in homine, Paulus autem Samosatenus et Fotinus, quamuis sanctum et cunctis excelsum uirtutibus praedicent saluatorem, tamen hominem confitentur, ergo maledicti erunt spem habentes in homine. quodsi nobis oppositum fuerit, quod et nos credamus in eo, qui dicit: nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a deo; hoc Abraham non fecit. uos facitis opera patris uestri, respondebimus illud apostolicum: etsi Christum aliquando iuxta carnem cognouimus, sed nunc iam non nouimus.