In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Et haec in LXX non habentur eadem, ut reor, causa, quam supra diximus, ne scilicet aeterna in eos sententia permaneret. relinqueris, ait, sola ab hereditate tua, quam dedi tibi, et seruire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, uel sub Babyloniis uel, ut est uerius, sub Romanis. ipsi enim succenderunt ignem et clementissimum dominum in furorem prouocarunt, qui ignis furoris eius ardebit in aeternum.

pudet me contentionis nostrorum, qui Hebraicam arguunt ueritatem. Iudaei contra se leguut et, quid pro se sit, nescit ecclesia. unde nos, qui sumus filii apostolorum, recordemur iniquitatum prioris populi et iuste eos perpessos esse testamur.