In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
unde et exaratum siue insculptum est in cornibus altarium — uel ararum — eorum, ut opera sacrilegii in aeternam memoriam perseuerent. si autem hoc ita est, ubi illud, quod anus [*]( 1. 2 *Esai. 2, 22 7 *Ps. 116, l. *2 10 *Ex. 32, 10. ct. Deut. y, a 12, 13 Hier. 17, 1 20 Matth. 27, 25 22 *Hier. 17, 1 23 Hier. 17, 1 24 anus delira] Rafinum innuere nidetnr; cf. in Hierem. IV praef. et cap. 22 u. 24-27. cf. Cic. Tnsc. \'disp. I 48. De diu. II 141. Symphos. Aenigm. praef. 6 (cf. Otto, Sprichworter p. 28. Weyman, Archiv XIII 264. Sutphen, Amer. Joum. Philol. XXII 11) ) [*](1 esaia VP,MAa c. 2 est s. u. L 3 est reputatos P est om. V 4 diri- gereṛ̇ẹ V 6 dm̃Μ 8 omnis La.c. quia] qm̃ V 10 moysen MAVP 12 Iudae v indelibile (epr. ex i; i alt. in ras.) L atque] et v 13 in om. L VMAa.c. I (- add. m2) P 14 ũgue (~ add. m2)P hebreice Pa.c. 15 unguis MVP,LAa.c. appellatur A.a.c. apellatur P sammir P quo] quod P 16 infragibilis MP,La.c. infringibilis Ap.c. 18 in eo scirbi possit v 19 duriori codd.(corr.L;cf.p.203,22) 21 alt.et om.v 22 sculptum MAV exculptum P uel] siue r 23 sacrilegi P sacrilega t; 24 anus] pelagianus Mp.e. )
[*]( 17,2-4 )Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis sacrificantes in agro, fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in uniuersis finibus tuis. et relinqueris sola ab hereditate tua, quam dedi tibi, et seruire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, quoniam ignem succendistis in furore meo; usque in aeternum ardebit.
Et haec in LXX non habentur eadem, ut reor, causa, quam supra diximus, ne scilicet aeterna in eos sententia permaneret. relinqueris, ait, sola ab hereditate tua, quam dedi tibi, et seruire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, uel sub Babyloniis uel, ut est uerius, sub Romanis. ipsi enim succenderunt ignem et clementissimum dominum in furorem prouocarunt, qui ignis furoris eius ardebit in aeternum.