In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

peccatum autem Iuda indelebile atque, ut ita dicam, nulla ratione abolendum, scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino, qui Hebraice dicitur \'samir\', non quo ullus ungues sit, qui appelletur \'samir\', sed quo lapis adamantinus, qui ex eo, quod indomitus sit et infrangibilis, hoc nomen accepit, tantum nitorem habeat et leuitatem, ut absque ullo inpedimento scribi possit in eo stilo ferreo, ut dura ferri materies scribat in duriore tabula adamantina et duret, quod scriptum est, in perpetuum. ipsi enim dixerunt: sanguis eius super nos et super filios nostros.