In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
non solum enim Christus petra, sed et retro apostolo donauit, ut uocaretur petra, in cuius sensibus requiescentes recte dicuntur translati esse de petra. ostenditque uel apostolos uel eos, qui postea uenandi sunt, habuisse peccata et recepisse duplices iniquitates suas. seruus enim, qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulabit multum. sciendumque, quod in Hebraico positum sit \'primum\' et in LXX editione praetermissum.