In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
nostri autem rectius et meims naec ae futuro uaticinatum prophetam putant. quia enim supra dixerat: reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum, nunc ostendit, quomodo reducendi sint, quod primum mittat apostolos, quibus saluator dixit: uenite post me et faciam uospiscatores hominum, et postea uenatores, quos uel ecclesiasticos uiros uel angelos possumus accipere, qui, postquam consummationis tempus aduenerit, uenentur sanctos quosque de montibus dogmatum excelsorum et de collibus bonorum operum et de cauernis petrarum, apostolis et apostolicis uiris.
non solum enim Christus petra, sed et retro apostolo donauit, ut uocaretur petra, in cuius sensibus requiescentes recte dicuntur translati esse de petra. ostenditque uel apostolos uel eos, qui postea uenandi sunt, habuisse peccata et recepisse duplices iniquitates suas. seruus enim, qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulabit multum. sciendumque, quod in Hebraico positum sit \'primum\' et in LXX editione praetermissum.