In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 16, 16—18 )Ecce ego mittam piscatores multos, dicit dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam ei.9 multos uenatores et uenabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cauernis petrarum, quia oculi mei super omnes uias eorum. non sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis. et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quibus contaminauerunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleuerunt hereditatem meam.