In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 16, 14. 15 )Propterea ecce dies ueniunt, dicit dominus, et non dicetur ultra: uiuit dominus, qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti, sed: uiuit dominus, qui eduxit filios Israhel de terra aquilonis et de uniuersis terris, ad quas eieci eos; et reducam eos in terram suam, quam dedi pat ribus eorum.

Manifeste futura populi Israhel restitutio praedicatur et post captiuitatem misericordia, quae iuxta litteram sub Zorobabel et Hiesu pontifice et Ezra ex parte conpleta est, iuxta intellegentiam spiritalem uerius atque perfectius in Christo conplenda describitur. ‛ueniet’, inquit, \'tempus, quando nequaquam dicetur, quod populus reductus sit de Aegypto per Mosen et Aaron, sed reductus de terra aquilonis Cyro rege Persarum laxante captiuos\'.