In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

mos hic fuit apud ueteres et usque hodie in quibusdam permanet Iudaeorum, ut in luctibus incidant lacertos et caluitium faciant; quod etiam Iob fecisse [*]( 2 I Cor. 5, 11 4 *II Iob. 10 5 cf. Luc. 10, 4 6 cf. IV Keg. 4, 29 10 *Prou. 24 (31), 74 (6) 15 Hier. 16, 5 18 \'Hier. 16, 6 21 cf. Hiob 1, 20 ) [*]( 1 ingrediaris Vulg. 2 commedas V praecepit codd. (corr. M) aduersantur M auersantar Ap.c. aduersentur VP 3 do P,Mp.c. 4 nec v ane (ex aut) A aut P, (aue post aut add. m3) M dixeretis P saluatur Ma.c. 5 interdicit] ut add. s. u. m. rec. M quenquam L quaquam V in itinere salutent n et om. A V,Ma.c. 6 helissens (s alt. s. u.) M helisaeus A salatatione P; post Giezi tr. v pergendis Ma.c. pergenti v __sanandum] salutandum V gezi La.c. iezi P 7 cibus P 8 ΠΕpΙΔШNa LA, (in mg. peridipna) M ΠΗpιaιЏNa V DepallNa \'parentalia P 9 ista V 10 dicit dicit L 11 lucto P 12 ullus V misceant P 13 conniuia Pa.c. ista V 14 enim est P commane MAa.c. legi V 15 a] de v 19 apnt P 20 permanent P 21 lecertos V laceratos P )

198
legimus. unde et prophetae dicitur, ne frangat inter eos panem nec ingrediatur ad consolandum pro mortuo, non potum tribuat, non ingrediatur domum conuiuii et ne misceatur eis, qui dei sententiae praeparati sunt. si autem hoc de lugentibus dicitur, quid fiet de hereticis, quorum sermo serpit ut cancer et cotidie prosternunt in ecclesia funera deceptorum?

[*]( 16, 9-12 a )Quia haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego au feram de loco isto in oculis uestris et in diebus uestris uocem gaudii et uocem laetitiae, uocem sponsi et uocem sponsae.

et cum annuntiaueris populo huic omnia uerba haec et dixerint tibi: quare locutus est dominus super nos omne malum grande istud? quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccauimus domino deo nostro?, dices ad eos: quia dereliquerant patres uestri me, ait dominus, et abierunt post deos alienos et seruierunt eis et adorauerunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. sed et uos peius operati estis quam patres uestri.