In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Apostolus praecipit cum his, qui auersentur deum, nec cibum quidem esse sumendum; et amplius: ne haue quidem huiusmodi dixeritis! et saluator apostolis interdicit, ne quemquam salutent in itinere; unde et Heliseus salutationem pergentis ad sanandum puerum Giezi interdicit. moris autem est lugentibus ferre cibos et praeparare conuiuium, quae Graeci περίδειπνα uocant et a nostris uulgo appellantur \'parentalia\' eo, quod parentibus iusta celebrentur. dicit et alibi scriptura diuina: date uinum his, qui in luctu sunt, ut uidelicet obliuiscantur doloris.

praecipitur ergo prophetae, ne ullum de populo consoletur, ne se misceat inimicorum dei conuiuiis, ne iusta celebret super funeribus defunctorum. aliud est enim mori communi lege naturae, aliud dei occidisse sententia. ‛abstuli’, inquit, \'pacem meam a populo isto et misericordia indigni sunt nullique aetati parcam, sed et grandes et parui pariter interibunt, ita ut sepultura quoque careant\'. nec se incident, inquit, neque caluitium fiet pro eis.