In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 16,1-4 )Et factum est uerbum domini ad me dicens: noli accipere uxorem et non sint tibi filii et filiae in loco isto quia haec dicit dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorumstirpe sunt nati in terra hac: mortibus aegrotationum rotationum morientur, non plangentur et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erunt cadauera eorum in escam uolatili bus caeli et bestiis terrae.