In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Manifestum est, quod superiora nequaquam Hierusalem, sed propheta dixerit. cui respondet dominus: \'si conuerteris a peccatis populum, et ego de tribulatione . conuertam te in laetitiam et stabis ante faciem meam, sicut angeli stant in conspectu dei cotidie uidentes faciem illius et, si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris. nec putes\', inquit, <boni operis non esse mereedem; si sanctos quosque meos de numero peccantium tuis sermonibus segregaris, eris quasi os meum et meis praeceptis copulaberis. debent enim illi imitatores tui esse et non tu eorum.