In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

solus, inquit, sedebam secundum illud, quod scriptum est: non sedi cum concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo. odiuiecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo; et in alio loco: solitarius sum ego, donec pertranseam. \'a facie\', inquit, \'manus tuae solus sedebam, dum te timeo, dum inpendentem mihi manum tuam semper exspecto. in concilio ludentium sedere nolui, sed meam amaritudinem.

deuorabam. ut in futuro mihi praepararem gaudium. nec habui interualla doloris mei, sed iugi miseria deprimebar, ut nulla . exspectarem remedia. praeualuerunt enim, qui contristabant me, et facta est plaga mea fortis. sed in hoc habui consolationem, quod fuerit quasi aqua mendax atque praeteriens. sicut enim aquae praetereuntes, dum fluunt, uidentur et labuntur, sic et omnis impetus inimicorum te adiuuante praeteriit\'.