In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 14,18)Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio et, si introiero ciuitatem, ecce attenuati fame — siue dolor famis —! propheta quoque et sacerdos abierunt in terram, quam ignorabant. Iusta causa plangendi, quod uirgo contrita sit, filia percussa populusque deletus. <si enim\', inquit, \'foras exire uoluero, interfectos uidebo: si ingredi ciuitatem, attenuatos et ossibus uix haerentes famis necessitate conspiciam\'.
et quid mirum hoc de plebe et ignobili uulgo dicere, cum prophetae quoque et sacerdotes, qui aliis prospera prophetabant et qui debebant legis aperire mandata, ipsi ierint in terram, quam ignorabant, et captiuitatis sustinuerint malum? audiant hoc prophetae nostri et sacerdotes, quod nec intus nec foris propter neglegentiam eorum sit ulla securitas, quod et eos scandalizent, qui foris sunt, et eos, qui intus, fame interire patiantur et, qui auctores fuerint peccandi, sint cruciatuum socii.
[*]( 14, 19 )Numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? exspectauimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis. et ecce turbatio! Miratur propheta, quod ludam et Hierusalem, duarum uidelicet tribuum regnum, in quo erat religio dei et templi caerimoniae, dominus tam repente proiecerit et tanta percusserit plaga, ut nulla possit adhiberi medicina.