In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Caueant pseudoprophetae, qui prospera promittendo supplantant populum dei, ne et ipsi pereant et deceptus populus simili deleatur interitu iaceantque in uiis Hierusalem et domini praecepta calcantes fame et gladio pereant et non sit, qui sepeliat eos, nec ignominiam eorum operiat puluere paenitentiae.
et ipsi enim prophetae et populus uxoresque eorum et filii et filiae omnisque generatio absque ullo pollinctore in sterquilinium erit. quanti iacent in uiis Hierusalem! quantos cernimus insepultos recipere mala sua, quae domino effundente patiuntur!
[*]( 14, 17 )Et dices ad eos uerbum istud: deducant oculi mei lacrimam — siue deducant oculi uestri lacrimas — per noctem et diem et non taceant- siue non cessent —, quoniam contritione magna contrita est uirgo filia populi mei, plaga pessima uehementer. Dupliciter hic locus intellegitur, quod uel ipse deus plangat populum suum et oculi eius flere non cessent uel certe imperet, ut populorum oculi lacrimis fluant: nec leue esse, quod plangendum sit, cum uirgo filia populi sui contritione maxima et plaga intolerabili percussa sit. alii ex persona prophetae haec dici arbitrantur. [*]( 4 *Hier. 14, 16 15. 17 *Hier. 14, 17 ) [*]( 1 pro P 2 sepelliat M,Aa.r. 6 deleantar M,APa r. in add., sed eras. M iacentque P,LMAa.c. 8 sepelliat MA sepeliet Pp.c. ignominia La.c. 9 pulaere operiat v puluerem P 10 filiae] eorum add. P omnesque La.c. omnis V generatio] eorum add. P, (s. u. \' m3) A 11 pollicitatore MVP,Aa.c. sterquilinium (terf. i exp. uid.) L 12 uiis om. Y quantos] quot v insepultis Pa c. recepere La.c. 15 laerimas P 16 diem et noctem v non om. L 19 uel quod v 20 populum suam plangant (alt. n eras.) P 21 oculis Pa.r. 22 piagendam P filia post sui tr. P -23 intolerabile LMa.c. intollera- bili FP\' )
[*]( 14,18)Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio et, si introiero ciuitatem, ecce attenuati fame — siue dolor famis —! propheta quoque et sacerdos abierunt in terram, quam ignorabant. Iusta causa plangendi, quod uirgo contrita sit, filia percussa populusque deletus. <si enim\', inquit, \'foras exire uoluero, interfectos uidebo: si ingredi ciuitatem, attenuatos et ossibus uix haerentes famis necessitate conspiciam\'.
et quid mirum hoc de plebe et ignobili uulgo dicere, cum prophetae quoque et sacerdotes, qui aliis prospera prophetabant et qui debebant legis aperire mandata, ipsi ierint in terram, quam ignorabant, et captiuitatis sustinuerint malum? audiant hoc prophetae nostri et sacerdotes, quod nec intus nec foris propter neglegentiam eorum sit ulla securitas, quod et eos scandalizent, qui foris sunt, et eos, qui intus, fame interire patiantur et, qui auctores fuerint peccandi, sint cruciatuum socii.