In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quia igitur prophetae immo pseudoprophetae falsa polliciti sunt, ideo dominus locutus est per Hieremiam: \'nolite audire uerba pseudoprophetarum, qui non a me missi sunt, sed sua uoluntate uenerunt! unde nequaquam prophetae, sed diuini sunt appellandi, qui seductionem populo loquuntur\'. multo enim melius est timore poenarum emendare peccata quam spe prosperorum diuinae sententiae subiacere.
[*]( 14, 15. 16 )Ideo haec dicit dominus de prophetis, qui prophetant in nomine meo, quos ego non m misi, dicentes: gladius et fames non erit in terra hac: gladio et fame consumentur prophetae illi. et populi, quibus prophetauerunt, erunt proiecti[*]( 9. 10 Hier. 14. 13 13 Hier. 14, 13 14 *Hier. 14, 12 )[*]( 5 mendatimn P 6 diuinationemJ et add. Vulg. fraudulentiam V,Ma.c. cum Vulg. fraudolentam Aa.c. 8 in s. u. MA 12 siue] in add. P 13 nbi in ras. L nidi P dnsj d P 14 comsamam La.c. consnmmam F 18 sedj de V 19 diuinis La.r. seduetione V locuntur VjP 20 paenarum M 21 qua V prosperum V,La.c. 22 ideo] idcirco Vulg. 23 missi A 24 famis P terram Ma.r. haęc V in add. s. u. m2 M cum Vulg. et add. V 25 consammentur FP 26 prophetarunt La.c.,v prophetant Ap.c. cum Yulg. prophetant er ex prophetauer Ap.c. erunt om. LMVP,Aa.c, proiectis Y proiecti erunt f )[*]( ,12* )
Caueant pseudoprophetae, qui prospera promittendo supplantant populum dei, ne et ipsi pereant et deceptus populus simili deleatur interitu iaceantque in uiis Hierusalem et domini praecepta calcantes fame et gladio pereant et non sit, qui sepeliat eos, nec ignominiam eorum operiat puluere paenitentiae.
et ipsi enim prophetae et populus uxoresque eorum et filii et filiae omnisque generatio absque ullo pollinctore in sterquilinium erit. quanti iacent in uiis Hierusalem! quantos cernimus insepultos recipere mala sua, quae domino effundente patiuntur!
[*]( 14, 17 )Et dices ad eos uerbum istud: deducant oculi mei lacrimam — siue deducant oculi uestri lacrimas — per noctem et diem et non taceant- siue non cessent —, quoniam contritione magna contrita est uirgo filia populi mei, plaga pessima uehementer. Dupliciter hic locus intellegitur, quod uel ipse deus plangat populum suum et oculi eius flere non cessent uel certe imperet, ut populorum oculi lacrimis fluant: nec leue esse, quod plangendum sit, cum uirgo filia populi sui contritione maxima et plaga intolerabili percussa sit. alii ex persona prophetae haec dici arbitrantur. [*]( 4 *Hier. 14, 16 15. 17 *Hier. 14, 17 ) [*]( 1 pro P 2 sepelliat M,Aa.r. 6 deleantar M,APa r. in add., sed eras. M iacentque P,LMAa.c. 8 sepelliat MA sepeliet Pp.c. ignominia La.c. 9 pulaere operiat v puluerem P 10 filiae] eorum add. P omnesque La.c. omnis V generatio] eorum add. P, (s. u. \' m3) A 11 pollicitatore MVP,Aa.c. sterquilinium (terf. i exp. uid.) L 12 uiis om. Y quantos] quot v insepultis Pa c. recepere La.c. 15 laerimas P 16 diem et noctem v non om. L 19 uel quod v 20 populum suam plangant (alt. n eras.) P 21 oculis Pa.r. 22 piagendam P filia post sui tr. P -23 intolerabile LMa.c. intollera- bili FP\' )