In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

adulteria, inquit, tua et hinnitus tuus non solam libidinem, sed insaniam ostendit libidinis equarum more, quae ad coitum gestiunt, ut est illud Uergilianum: hippomanes, uero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine uirus. rogemus Iesum, ut nec in praesenti nec in futuro saeculo reuelet femina et posteriora nostra, sed ut deleat iniquitates nostras et omnia scelera apparere non faciat.

[*]( 13, 271 )Super colles in agro uidi abominationes tuas. uae tibi, Hierusalem! non mundaberis — siue quia non es mundata — post me; usquequo adhuc? ‛Non solum in media urbe Hierusalem, sed in omni colle cunctisque regionibus uidi idola tua\'; unde dicitur ad eam: (uae tibi, Hierusalem, quia non es mundata post me, ut. cum mea te iactares sequi uestigia et confessionem mei nominis uentilares, tamen numquam purgata sis, quia oblita es mei et sperasti in mendaciis\'.

unde increpat eam et dicit: usquequo adhuc? et est sensus: \'quamdiu te exspectabo? quamdiu feram? usquequo obliuisceris mei in finem et mea [*]( 5 Hier. 13, 27 9 Uerg. Georg. III 280. 281 12 cf. Ps. 50. 3 etc. 16 *Hier. 13, 27 19 *Hier. 13, 27 23 Hier. 13, 27 ) [*]( 1 confidet P 2 femore Pa.c. 3 debere P 4 ipsa Erasmus v 6 solam a ostendet P 7 morte V 8 uirgilianum MVPyAp c. Virgilii v 9 dicit Ma.c. ut add. M 10 distillat Mv uiros P 12 foemina V femora M,La.c.,Pp.c.m2,v et om., I (= uel) postea add. uid. A deleat] omnes add. v 14 nide V abhominationes P, Ap.c. 15 mundaoeris P,La.c. 17 solum] idolum M 18 uidi] audi La.c. idola. tua] idolatria V 19 6 Pa.c. 20 iaetaris P con- * fessione M 21 uentilaris P 23 quamdiu te expectabo a. u. P expectabo MP,La c. spectabo V,Aa.c.m2 24 mei] me VP )

173
praecepta contemnes?\' fornicatur in collibus et in agris et numquam mundatur, qui erecta ceruice per superbiam non humiliatur sub potenti manu dei, sed in suis sceleribus uitiisque confidit.

[*]( 14, 1 )Quod factum est uerbum domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis. Irae dei uniuersa consentiunt: unde et sol super peccatores occidit meridie et luna astraque cetera non dant lumen suum putandumque est obsidionis tempore pluuias non fuisse, ut sterilitatem obsessi sustinerent aquae. uno quippe fonte Siloae, et hoc non perpetuo, utitur ciuitas et usque in praesentem diem sterilitas pluuiarum non solum frugum. sed et bibendi inopiam facit.

[*]( 14, 2—4 )Luxit Iudaea — siue ludas — et portae eius corruerunt — sine uacuae factae sunt — et obscuratae — siue contenebratae — sunt super terram et clamor Hierusalem ascendit. maiores eius miserunt minores — siue iuniores — suos ad aquam; uenerunt ad hauriendum — sine ad puteos - et non inuenerunt aquam, reportauerunt uasa sua uacua. confusi sunt et afflicti — sine erubuerunt — et operuerunt capita, sua; propter terrae uastitatem — siue et opera terrae quoniam defecerunt —, quia non uenit — sine non erat — pluuia super terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua.

Tempore siccitatis, quando famem patitur multitudo audiendi et discendi sermonem dei. luget Iudaea cultum [*]( 7 cf. Am. 8, 9 cf. Ezech. 32, 7. Matth. 24, 29 etc. 13. 14. 15 *Hier. 14. 2 17. 18. 20 *Hier. 14, 3 22. 23 *Hier. 14, 4 ) [*]( 1 contemnis (i in ras.) L alt. in otn. P 3 potenti* A sed] & add. V 4 confidet P 6 ira M sentiunt Mp.r. 7 pr. etj est МP,Aa.r. illud add. 9. u. M oecidet P 8 astraque] et add. a 10 aquaej atq; P fonte 8. u. m3A siloe Vv syloe P nonj in P 11 in-solum in mg. M 12 bibendam V 13 Inda v 14 eias] aadd. s. u. M 15 super terram] in terra Vulg. 17 eios om. Vulg. αὐτη̃ς LXX enim V minores! eius add. Y 18 auriendum MVP,LAa.c. 19 et om. Vulg. 21 operiernnt P 22 operaj peccatores (corr. ex ?) M 24 super] in Vulg. 25 fame Pa.c.m2)

174
dei prius habere se iactans et confessionem uerae fidei portaeque eius uel uacuantur uel corruunt, quas ad sensus referre debemus, per quos animae concipitur disciplina. tunc obscurantur omnia et inuoluuntur tenebris et nequaquam in Hierusalem ratio regnat et sermo doctrinae, sed clamor atque confusio. maiores quoque, qui deberent ipsi pergere ad hauriendas aquas, mittant iuniores, in quibus cani non sunt sapientiae, et idcirco ueniunt ad puteos et non inueniunt aquas, quas patri- [*](3 )archas inuenisse narrat historia. reportant uasa sua uacua, iuniores uidelicet, non quo aquae non fuerint, sed quo illi inuenire non potuerint. confusi sunt et afflicti — siue erubuerunt — et operuerunt capita sua — quia non poterant dicere cum apostolo: ‛nos autem omnes reuelata facie gloriam domini contemplamur\' - propter terrae uastitatem siue et terrae opera defecerunt, per quae [*]( 4 )ad dei notitiam pergimus. causaque perspicua, quia non uenit pluuia super terram. mandatum est quippe nubibus, ne pluerent super eam imbrem. agricolae quoque, quorum unus loquitur: dei agricultura. dei aedificatio estis et [in alio loco]: dei cooperatores sumus, operiunt caput suum et confunduntur intellegentes sine dei gratia et adiutorio frustra se tendere.

[*]( 14, 5. 6 )Nam et cerua — sine ceruae — in agro peperit — sine pepererunt — et reliquit — siue reliquerunt —, quia non erat herba. et onagri 25 steterunt in rupibus, traxerunt uentum quasi [*]( 7 cf. Eccli. 6, 18 9 cf. Gen. 21, 25. 30. 26, 18-22. 32 11.12 Hier. 14, 3 12 *Hier. 14, 3 13 *II Cor. 3, 18 14 Hier. 14, 4 15. 16 *Hier. 14, 4 17 cf. Esai. 5, 6 19. 20 *I Cor. 3, 9 23. 24. 25 *Hier. 14, 5 ) [*]( 1 confessione MV uere La.c. 4 uoluuntur V,LMAa.c. 6 auriendas VP,LAa.c. 8 ad puteoaj apud eos P ad aquas V 10 pro et alt. quod MA VPc 15 et om. V opera] qm̃ add. s. u. m2 A defecerunt opera V 17 nenit] inquit add. v 19 agricnltura om. V estis add. v 20 in alio loco uncis inclusi alio] eodem Victorius quooperatores V operient P 23 sine V cerno Pp.e. 24 reliqua P 26 stitenmt La.c. uentum bis posuit V )

175
dracones; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba siue faenum.

Grandis sterilitas, quando et ceruae in agro pariunt et relinquunt fetus suos. quia non sit herba uel faenum, ut, quae odore narium serpentes extrahunt de cauernis et uenenata interficiunt animantia, cibo gratiae non utantur, onagri quoque. de quibus scriptum est: quis dimisit in solitudine onagrum liberum?, plana et campestria relinquentes stent in rupibus et currere nequeant et attrahant uentum in draconum similitudinem deficiantque oculi eorum et claram lucem cernere nequeant rationalibus subtractis cibis.