In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Causa dispersionis Hierusalem. quod oblita sit dei et confisa uel sperauerit in [*]( 6 *Hier. 13, 25 11 *Ps. 1. 4 14 cf. Luc. 6, 38 16 cf. Matth. 7, 2. Marc. 4. 24. Luc. 6, 38 19 *Hier. 13, 25 20 *Hier. 13, 26 23 *Hier. 13, 27 ) [*]( 1 sua om. V pudititia P pudicitia sua M 6 a] ad P i me L te cet. 9 stipula P 10 raptam V solitadine AVP 11 tanquam LM proicit MAVv proiciet P 12 fecitque V apostrofam V apostrafam P adj et V 13 ipsa P ipsa sibi v n quia P noluit deo v 16 mensuram V,Pa.c. 18 confusa P es] in mendacio add. s. u. M 19 et om. V, La.c. 21 apparebit v apparuit Yulg. 22 innitus V tuns] tuos Aa.c. 24 hierusalem] haec fuit add. s. «. M )
adulteria, inquit, tua et hinnitus tuus non solam libidinem, sed insaniam ostendit libidinis equarum more, quae ad coitum gestiunt, ut est illud Uergilianum: hippomanes, uero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine uirus. rogemus Iesum, ut nec in praesenti nec in futuro saeculo reuelet femina et posteriora nostra, sed ut deleat iniquitates nostras et omnia scelera apparere non faciat.
[*]( 13, 271 )Super colles in agro uidi abominationes tuas. uae tibi, Hierusalem! non mundaberis — siue quia non es mundata — post me; usquequo adhuc? ‛Non solum in media urbe Hierusalem, sed in omni colle cunctisque regionibus uidi idola tua\'; unde dicitur ad eam: (uae tibi, Hierusalem, quia non es mundata post me, ut. cum mea te iactares sequi uestigia et confessionem mei nominis uentilares, tamen numquam purgata sis, quia oblita es mei et sperasti in mendaciis\'.