In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quicquid enim discitur, non naturae est, sed studii et propriae uoluntatis, quae nimia consuetudine et amore peccandi quodammodo in naturam uertitur. sed hoc, quod hominibus inpossibile est, deo possibile est, ut nequaquam Aethiops et pardus suam uideantur mutare naturam, sed ille, qui in Aethiope operatur et pardo, dicente apostolo: omnia possum in eo, qui me confortat, Christo.
unde et in alio loco, amplius, inquit, illis omnibus laboraui; non ego autem, sed gratia dei, quae in me est, et: uiuo non iam ego, sed uiuit in me Christus. et iterum scriptum legimus: quid habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? quas ob causas non glorietur sapiens in s sapientia sua nec fortis infortitudine sua nec diues [*]( r 9 Hier. 13, 23 13 ef. Matth. 19, 26. Luc. 18, 27 16 *Phil. 4, 13 17 *I Cor. 15, 10 19 *Gal. 2, 20 20 I Cor. 4, 7 22 Hier. 9, 23 23 cf. Hier. 9, 23 ) [*]( 1 illis P 2 in om. v 3 ethioba M ethiops VP 4 pradus Va.c. 5 didiceretis La.c. 6 aduersus v 7 nigridinem V,La.c. nigritudinem P 8 pulcritudinem M 9 possit P potestis AVP, Ma.c. 12 consuetudinem MAa.r. amorem MAa.T. 13 conuertitur v 14 deo p. est om. V,Pa.c. ut] & P ethiopes V ethiops P et pardus om. M 15 uideatur Mp.r. qui in] quin P ethiope V ethiopiae P operantui Ma.r. 16 docente P 17 in om. MAP illis inquit MA 18 illis om. P 19 est in me v uiuo] au add. A iam non v sed L, om. cet. 9 uiuit] uero add. Av 22 quã Mp.c. causã Mp.c. 23 pr. neque v fortes La.c. diuis Pa.c. )