In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Dicamus Iudaeis et nostris iudaizantiqui simplicem tantum et occidentem sequuntur historiam: nisi audieritis abscondite, hoc est in mysterio siue in tenebris, quas posuit deus latibulum suum, et iuxta Salomonem ut intellegant parabolam et tenebrosum sermonem, plorabit anima prophetae siueipsorum a facie superbiae, dum per contumaciam resistunt deo. unde et fletus erit iugis lacrimaeque perpetuae eo, quod a uero Nabuchodonosor captus 19 sit grex domini atque corruptus.
[*]( 13,18. 19 )Dic regi et dominatrici — siue dicite regi et potenti bus — : humiliamini, sedete, quoniam descendit — siue sublata est — de capite uestro corona gloriae uestrae ! ciuitates austri clausae sunt et non est, qui aperiat; translata est omnis Iudaea — siue translatus est omnis Iuda — transmigratione — siue captiuitate - perfecta.
Prophetae praecipitur, ut loquatur regi Iechoniae et matri eius, quam dominam et dominatricem siue reginam appellat, ut humilientur et in puluere sedeant; perdidisse enim eos regiam dignitatem et regi tradendos Babylonio. ciuitates austri clausae sunt, id est tribus Iudae et Hierusalem, quae iuxta solitudinem ad austrum uersa est, et non est, qui aperiat obsidione [*](4 cf. II Cor. 3. 6 5. 6. 8 *Hier. 13, 17 6 cf. Ps. 17, 12 7 cf. Prou. 1, 6 12. 14 *Hier. 13, 18 17. 18 *Hier. 13, 19 20 cf. Esai. 47, 1 22. 24 Hier. 13. 19 ) [*]( 1 doloremque-possum] haec uerba interpretationis instar uerbis Hieremiae laudatis inseruit Hieronymus et falso eiecit Victorius; pro Hieremiae uerbis edidit v dolorem quem eum P simalare P 2 cruciatum VP,La.c. cruciatus Aa.c m3 quia Vulg. 3 est Vulg. iudizantibus P 4 secuntur VP,La.c. 7 salamon La.c. salamonem M inteilegam P 8 plorauit MP.LAa.c. 10 a om. P nabucod. MP,La.c. 11 siti est V 15 clausa Pa.c. 17 translata (la s. u.) V conlata P Iudaea) Iuda Vulg. 21 etj siue P puluerem AVP,LMa.c. perdidissem V 22 &] na s. & m2 A tradendo M,LAa.c. tradendu P babilonio P elausse P 23 ioda MP qai P )