In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Dicamus Iudaeis et nostris iudaizantiqui simplicem tantum et occidentem sequuntur historiam: nisi audieritis abscondite, hoc est in mysterio siue in tenebris, quas posuit deus latibulum suum, et iuxta Salomonem ut intellegant parabolam et tenebrosum sermonem, plorabit anima prophetae siueipsorum a facie superbiae, dum per contumaciam resistunt deo. unde et fletus erit iugis lacrimaeque perpetuae eo, quod a uero Nabuchodonosor captus 19 sit grex domini atque corruptus.

[*]( 13,18. 19 )Dic regi et dominatrici — siue dicite regi et potenti bus — : humiliamini, sedete, quoniam descendit — siue sublata est — de capite uestro corona gloriae uestrae ! ciuitates austri clausae sunt et non est, qui aperiat; translata est omnis Iudaea — siue translatus est omnis Iuda — transmigratione — siue captiuitate - perfecta.