In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
prius ergo, quam iudicii tempus adueniat et offendant pedes nostri ad montes tenebrosos, aduersarias scilicet fortitudines, quae tormentis et cruciatibus praepositae sunt, agamus paenitentiam. ne exspectantes lucem noctis tenebris inuoluamur, sciamusque, nisi hoc fecerimus, ploraturam animam uel dei uel prophetae a facie nostrae superbiae dei uerba audire nolentium. unde et ipse propheta dicit: