In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'sin autem\'. inquit, \'me nolueritis audir, ab scondite\' — iuxta Aquilam \'in tenebris\' — \'plorabit anima mea\' — siue iuxta LXX \'uestra\' — \'a facie superbiae, ut ne gemitus quidem et ploratus liber sit, ne uictorum offendantur oculi\', possumus autem et sic locum istum interpretari: saluator loquitur: \'operamini, dum dies est; ueniet nox, quando nullus ultra potest operar ? .

de hoc tempore et Isaiae uaticinium est: stellae enim caeli et Orion et omnis ornatus caeli lucem non dabunt et tenebrabuntur orto sole et luna non dabit lucem. Sophonias quoque in eadem uerba consentit dicens: dies tribulationis et angustiae, dies miseriae et perditionis, dies tenebrarum et turbinis, dies nubis et caliginis.