In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 13, 16.17a )Date domino deo nostro gloriam, antequam contenebrescat et antequam offendant pedes uestri ad montes caligosos — siue tenebrosos — ! exspectabitis lucem, et ibi umbra mortis et ponentur in tenebris — siue iuxta Hebraicum: et ponet eam in umbra mortis et in caligine -. quodsi non audieritis, in abscondito plorabit anima (mea — siue) uestra — a facie superbiae sine in iniuriae . Eos quibus dixerat sermo diuinus:
audite et auribus percipite et nolite eleuari, nunc prouocat ad paenitentiam, ut, priusquam ducantur Babylonem et offendant pedes eorum in montes tenebrosos sine caligosos, dent gloriam deo. unde et peccatoribus saepe dicitur: date gloriam deo!
quod autem Babylon et omnis regio Chaldaeorum mo-ntes caligosi siue tenebrosi appellentur, in principio Isaiae contra Babylonem legimus, ubi scriptum est: super montem caligosum leuate signum, quod Hebraice dicitur \'neseptha\'. hoc itaque praecipit, ut, antequam ducantur in captiuitatem et sernitutis mala sentiant, agant paenitentiam, cumque [*]( 1 *Hier. 13, 15 8. 9 *Hier. 13, 16 13 *Hier. 13, 17 14 *Hier. 13, 15 18 Ps. 67, 35. *I Par. 16, 28 (29) etc. 21 *Esai. 13, 2 ) [*]( 2 pro om. M 3 haec P 4 dignus Ma.c.mS eleaana sej eleaasae V aduersos Po eum] dm̃ P 6 uestro v cum Yulg. 7 contenebrescant V contebrescat P 8 caligosus (u in ras.) M caliginosoa v cum Vulg. ex- pectabitis codd. (corr. L = lin. 24) 9 ubi Ma.c. 10 pone M ea M 11 umbram Av eum Vvlg. caliginem Av cum Vulg. quodsij hoc add. s. u. m2 A cum Vulg. 12 plorauit P mea sine svppleui roll. Vulg. (cl. p.166, 3. 19. 167, 8) 13 uestra (mea s. u.) M 15 patientiam Aa.c.m2 17 in] ad v caliginosos sine tenebrosos a 18 unde—deo om. P 19 chaldeorum La.c. 20 califinosi v principio] uisionis add. Martianaeus v esaiae MVP,Aa.c. 21 caiiginosum v 22 nesepha v 23 praecepit MAP,La.c.,v )
\'sin autem\'. inquit, \'me nolueritis audir, ab scondite\' — iuxta Aquilam \'in tenebris\' — \'plorabit anima mea\' — siue iuxta LXX \'uestra\' — \'a facie superbiae, ut ne gemitus quidem et ploratus liber sit, ne uictorum offendantur oculi\', possumus autem et sic locum istum interpretari: saluator loquitur: \'operamini, dum dies est; ueniet nox, quando nullus ultra potest operar ? .