In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quod lumbare, si aquam tetigerit et Eufratis fluenta transierit, ita ut Assyriae regionis umoribus imbuatur. perdit pristinam fortitudinem et conputrescit atque dissoluitur et, quamuis in usum dei redeat. tamen pristinam pulchritudinem habere non potest, non duritia dei, sed suo uitio, quia nolunt audire uerba eius et ambulant in prauitate cordis sui sine, quod sibi rectum uidetur, hoc faciunt.
sed et ipse sermo diuinus, cur hanc posuerit similitudinem, exponit dicens: \'sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos hominis, sic agglutinaui et adhaerere mihi feci omnem domum Israhel et omnem domum Iuda\' — decem uidelicet et duas tribus -, ut esset mihi in populum nominatum et in laudem et in gloriam; et pro his omnibus non audierunt me, sed sua uitia sunt secuti\'.
caueat ergo, qui potest dicere: mihi autem adhaerere deo bonum est, ne forte per neglegentiam ab illius renibus separetur et transeat Eufraten et detur in potestatem regis Assyrii et nequaquam in solidissima petra, sed in foramine petrae corruptae atque uitiatae, hoc est hereticorum sordibus et uitiis, occupetur et in tantam ueniat putredinem, ut in usum et in cinctorium domini ultra redire non possit.