In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Cinctorium siue lumbare, quod dei renibus iungitur, populus Israhel est, qui in lini similitudinem assumtus de terra et inlotus nec mollitudinem habuit nec candorem et tamen per illius misericordiam adhaesit deo. cumque peccasset — rationale quippe est huiuscemodi linum atque lumbare —, ductus est trans Eufraten, id est in Assyrios, et ibi absconditur, hoc est multitudine magnarum et innumerabilium gentium quodammodo absortus et nihili reputatus.