In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quibus cIeri sui et ecclesiasticus ordo non proderit, ut confundantur a gloriatione sua et ab opprobrio coram domino. quodque infert: aduersum omnes uicinos meos pessimos, iuxta litteram uicini terrae sanctae Idumaei sunt, Philistiim, Moab et Ammon. iuxta tropologiam uero omnes heretici, qui sub nomine Christi censentur et uicini magis sunt quam habitatores terrae sanctae, qui tangunt hereditatem dei et deuastaut eam; diciturque de eis, quod auferantur de medio terrae et domus Iuda tollatur I de medio eorum. qui, cum euulsi fuerint et de hereticorum faucibus liberati, consequentur misericordiam dei et reducentur in hereditatem et in terram suam.

[*]( 12,16.17 )Et erit, si eruditi didicerint uias populi mei, ut iurent in nomine meo : uiuit dominus, sicut docuerunt populum meum iurare in Bahal. aedificabuntur in medio populi mei; quodsi non audierint, euellam gentem illam euulsione et perditione, ait dominus. Si translati de heresi in ecclesiam didicerint uias populi dei et iurauerint in nomine domini et non in nomine idolorum, quae de suo corde finxerunt, aedificabuntur a domino et erunt pars populi eius.

quodsi translati [*]( 1 *Hier. 12, 13 5 *Hier. 12, 14 7. 8 *Hier. 12, 15 9 cf. *Hier. 12, 13 II Hier. 12, 14 ) [*](3 distribaij a add. V 6 euulsero Ap.c.m2,v cum Vulg. sine reuertar s. u. P 8 ad hereditatem suam Yulg. 9 terram suam Vulg. 18 idumei M philistim MP 15 et eras. A 16 diuastant L 18 fuerunt P alt. de om. V 20 et om. P 21 sij sicut V heruditi P 25 euulsionem Ma.r. 26 dicit v ecclesia MA VP 27 in-non postea add. P 28 fixerunt A,MPa.e. fixerint F 29 quod sit Ma.r. )

160
in ecclesiam peruersorum dogmatum reliquias tenuerint et non audierint uerba domini, euelletur gens illa de medio populi dei euulsione et perditione perpetua, ut nequaquam eis ullus locus paenitentiae relinquatur. haec cotidie cernimus et rebus probamus, quod ideo heretici fidei simulent ueritatem, ut simplices quosque decipiant et non ipsi conuertantur ad fidem, sed fideles trahant ad infidelitatem.