In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nimirum hoc illud est, quod et apostolus loquebatur: non enim eius ignoramus astutias. hic tacet, alibi criminatur, mittit in uniuersum orbem epistulas byblinas, prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de Christi humilitate uenientem malae conscientiae signum interpretatur. ipseque mutus latrat per Alpinum canem, grandem et corpulentum et, qui calcibus magis possit saeuire quam dentibus.

habet enim progemem Scotticae gentis de Brittannorum uicinia, qui iuxta fabulas poetarum instar Cerberi spiritali percutiendus est claua, ut aeterno cum suo magistro Plutone silentio conticescat. uerum haec alias. nunc in Hieremiam tertium aggrediar librum, in quo conabor, frater Eusebi, latissimos explanationis campos angusta commentariorum semita coartare. [*]( 5 cf. Ouid. Am. I 8, 104. Ambr. De Tob. 9, 35. Prud. Hamart. 335. 336. Phoebad. c. Arrian. 3. Aug. In euang. Ioh. 7, 6. Carni. ada. Marc. I 86 (Weyman, Archiv XIII 390) 8 cf. II Reg. 3, 27 9 *II Cor. 2, 11 10 hie] scil. Rufinus cf. *Esai. 18, 2 11 cf. Eccli. 2, 4 13 cf. Esai. 56, 10 Alpinum canern] scit. Pelagium, cf. Hieron. adu. Pelag. I 28 p. 712. Oros. Apol. 31, 2 ) [*]( 1 explanatione Pa.c. 3 traderem MAPa.r. 4 uris P o circum- liniens VP,Mp.c. 5 dulcidinem P,La.c. 6 peccoris Ma.c. peccatorum P 7 reda (i s. e alt.) P prouiso Ma.c. 8 abner V,MAPp.r.,υ 10 in s. M. L epistolas A V 11 biblvnas (y ex i: fort. uoluit byblinas) L biblinas cet. aurificas V 12 de] in MVP, Aa.c.m3 ueaiente P 13 alpimom P albinum codd. Asgiensis CCXXX, Vercellensis CLIV 50, Monacensis 14425 et Vallarsius cannem P 14 corpulentem Pa.c. 15 habeat M scotieae VΡυ 16 brittanorum M britanorum V uicina VP,MAa.c. terbcri VMAPa.c. 17 clauo V,Mp.c. clabo (r s. b) P aetertio V 18 platone V,Mp.c.Pa.c. hoc v heremiam La.c. 19 adgradiar P )

152