In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 11, 3b—4 )Maledictus uir, qui non audierit uerba pacti huius, quod praecepi patribus uestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: audite uocem meam et facite omnia, quae praecipio uobis, et eritis mihi in populum et ego ero uobis in dominum.
Non propter genens priuilegia, [*]( 3 cf. III Reg. 121 10. 14. II Par. 10, 10. Esai. 47, 6 9 *Hier. 11, 2 17. 18 *Hier. 11, 2 18 Hier. 11, 2 ) [*]( 3 adgraner̄ P senis P,Ma.r. senes Aa.c. 5 deuorauerunt A VP,La.c.,v tantum P redigerunt Aa.c.Mp.c., (g s. u.) P 7 tam La.c. 8 a domino ante ad fr. Vulg. 9 audi La.c. 10 alt. et] ad add. Vulg. 11 et—eos om. P 12 sub s. M. M 13 sit: e P 17 nerith P - simmachus P 18 theodotion Y 19 sunt VPv alt. ad s. u. M 22 praecipit (t s. u.) M praecipi P,Aa.c. praecepit V 23 quę Pa.c. aegipti M (= p. 141, 15) 24 et facite] faciteq. Y 26 ero s. u. P dm̃ Ap.c. deum Vulg. \'._...,__,.. )
cnmque amici fuerint, de amicis transeunt in filios; quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri. unde amicis et filiis praecipit: estote perfecti, sicut pater uester perfectus est, similitudinem imperans, non aequalitatem. et ibi oboedientia mandatorum est, hic similitudo dei. quodque ait: in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dat nobis intellegentiam, quod caminus et fornax ferrea atque succensa tribulationis et poenae significet magnitudinem, non aliquem poenae locum ferri materia praeparatum.
[*]( 11, 5a )Ut suscitem iuramentum, quod iuraui patribus uestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec. Patres uidentur accipere, Quando accipiunt filii, et Abrahae repromissio conpletur in posteris.