In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 11,1—3 a )Uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino dicens: audite uerba pacti - siue testamenti-huius et loquimini ad uiros Iuda et habitatores Hierusalem et dices ad eos: haec dicit dominus deus Israhel. Non quidem est positum in titulo, sub quo tempore uel sub quo rege et quoto anno eius haec prophetia facta sit; sed intellegimus uel priori prophetiae et tempori haec esse iungenda uel certe post aliquod temporis interuallum prioris prophetiae hunc domini ad prophetam factum esse sermonem.