In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 10, 24. 25 )Corripe me, domine: uerumtamen in indicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me! effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognouerunt te, et super prouincias - siue generationes —, quae nomen tuum non inuocauerunt, quia deuorauerunt Iacob et locum eius consumserunt et decus eius - uel pascua - dissipauerunt siue ad solitudinem redegerunt.
Hunc locum in Psalmo legimus: domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me! et est sensus: \'meremur quidem omnia, quae sustinemus, et multo meremur maiora quam patimur, uerumtamen hoc obsecro, ut quasi pater me corripias, non quasi aduersarius, ut me emendes quasi filium et non punias quasi inimicum: castigas enim omnem filium, quem recipis, et per omnem dolorem ac flagellum emendas Hierusalem.