In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 10, 20 )Tabernaculum meum statutum est, Omnes funiculi me dirrupti sunt - siue omnes pelles meae conscissae sunt —, filii mei exierunt a me - siue oues meae - et non sunt; non est, qui extendat ultra tentorium meum - siue non est locus ultra tabernaculo meo - et qui erigat pelles meas.
Subuersionem urbis suae tam facilem plangit Hierusalem, ut nequaquam muros et omnia moenia funditus eruta, sed tabernaculi atque tentorii ablationem putes. \'tabernaculum\', inquit, (hoc est habitatio mea, repente sublata est. omnes funiculi mei dirrupti sunt - seruat tabernaculi μεταϕοράν - siue omnes pelles meae conscissae sunt.