In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Praecipitur Hierusalem, ut, quicquid habet foris substantiae, in urbem munitissimam congreget et longae obsidioni paret [*]( 2 Hier. 10, 15 4 cf. I Cor. 11, 19 6 Hier. 10, 16 8 Thren. 3, 24 9. 11. 14 Hier. 10. 16 13 cf. P?. 23. 10 etc. 15 \'Hier. 10, 16 19 *Hier. 10. 17. 18 ) [*]( 1 et} aut MV,LAa.c., om. P reperitur Ap.r. de s. u. M 3 suae ex sine L valet] ·baal· & P 4 pronocati P sunt V,Pa.c. 5 oculos MAPax. perspexerit a conticiscnnt La.c. contiriseent Ma.c. 6 similis his c 7 cottidie Y distrunt La.c. 11 est om. v derectas La.c. erectas Mp c, 12 sensum LMa r. dūm A dn̄s P 15 hebraieam La.c. ebraico V sabaobt M 19 et om. V eosj ita add. (s. M. m2) MA cum Vulg. at] fi add. Mp.c.m2 20 suamj σοο LXX quae habitat in mg. M habitant V 22 eor ita add. 8. u. m2 A 24 lODge MAV,La.c. obsidio Ma.c. obsidionis P )
quidquid enim habes, confusione dignum est; quae licet praepares, haec super his domini dicta cognosce: ecce ego in hac uice, in isto tempore, proiciam siue instar fundae iaciam longe habitatores terrae huius\'. pro quo Septuaginta interpretati sunt: supplantabo et cadere faciam, pro quo uerbo Hebraico, id est \'cole\', Aquila et Symmachus interpretati sunt σϕενδονίσω et est sensus: \'instar fundae cum omni impetu abiciam et sic eos obsideri faciam sicque tribulabo et coangustabo, ut omnes in urbe repperiantur et effugere nequeant malum\'.
[*]( 10, 19 a )Uae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! LXX: uae super contritione tua, pessima plaga tua! Iuxta Hebraicum ipsa Hierusalem loquitur, quod uehementer afflicta sit et plagam sustineat insanabilem; iuxta LXX uero propheta loquitur ad Hierusalem et plangit eam super contritione et plaga sui.