In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Describitur pulchritudo Hierusalem, quae est ipsa Sion, ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim \'arx\', id est specula, interpretatur et speciosae mulieri conparatur; et quomodo ad illam amatores, sic ad istam pastores conuenire dicuntur. satisque eleganter in Hebraeo uerbum, quod quattuor litteris scribitur \'res, ain, iod, mem\', si legatur \'reim\', \'amatores\', si \'roim\', \'pastores\' significat, ut uel iuxta μεταϕορὰν pulchrae mulieris amatores uel iuxta euersionem urbis pastores intellegantur, quorum alii scortum polluere festinant.