In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 6,2 — 4a )Speciosae et delicatae adsimulaui filiam Sion. ad eam uenient pastores et greges eorum, fixerunt — siue figent — in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt. sanctificate — siue parate — super eam bellum, consurgite et ascendamus in meridie!
Describitur pulchritudo Hierusalem, quae est ipsa Sion, ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim \'arx\', id est specula, interpretatur et speciosae mulieri conparatur; et quomodo ad illam amatores, sic ad istam pastores conuenire dicuntur. satisque eleganter in Hebraeo uerbum, quod quattuor litteris scribitur \'res, ain, iod, mem\', si legatur \'reim\', \'amatores\', si \'roim\', \'pastores\' significat, ut uel iuxta μεταϕορὰν pulchrae mulieris amatores uel iuxta euersionem urbis pastores intellegantur, quorum alii scortum polluere festinant.
alii obsidere et subuertere ciuitatem. in pastoribus et gregibus eorum principes sentiamus et exercitum Chaldaeorum. figent autem tentoria sua in circuitu in obsidione urbis et pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt, suas uidelicet turmas et numeros. qui principes siue [*]( 1 *Hier. 6, 1 8 -Hier. 6, 3 10 *Hier. 6, 4 24 Hier. 6, 3 ) [*]( 3 bethare P 4 deiinquerit VP inpetus M 5 praepararent P 6 spet(c)iose VP delicate V deligte (c s. g) P adsimilaui MAVP 7 aioo] et add. v ueniant P 8 fient Pa.c. temptoria (p s. u.; o ex u) M 9 pascent V,Ma.r. 10 eum Pa.c. 12 pulcritudo T 13 souetj sion & MVP,La.r.Aa.c.m3 insinuet esse v aRx M ar VP,Aa.c. an id est om. u 14 speciosa P 16 in hebraeo eleganter P 17 ioth P an rehim ? (c/. p. 39. 15) 18 roin P an rohim ? (cf. p. 39, 15) at om. VP Ɔ-CΗθΛΦѠpaN A Ɔ-CHT∗ΦѠpan V meΤΛΦΟΡΛΝ P metaphoram υ 19 pulchre V,La,c. 20 pulluere Ap.c. 22 exercitus r chaldeoram A,La.c. 23 temptoria (p s. u.) M in circuitu post urbis tr. v 24 unusq; P 25 numerus P )
[*]( <!.4b.5 )Uae nobis, quia declinauit dies, quia longiores factae sunt — siue defecerunt — umbrae uesperae. surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos — siue fundamenta — eius! Illi dicunt: surgite et ascendamus in meridie et clara luce pugnemus\': isti respondent: uae nobis, quia longiores factae sunt umbrae uesperae, secundum illud Uergilianum: et iam summa procul uillarum culmina fumant maioresque cadunt altis de montibus umbrae. et est sensus: