In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

fulgura in pluuiam fecit. cum enim imber de caelo uenerit doctrinarum et arentia hominum corda satiarit, tunc coruscationes inuenies et clara fulgura sapientiae. et educit uentos de thesauris suis, in quibus sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. stultus factus est omnis homo a scientia. licet ille Paulus, licet Petrus, licet Moses et Abraham sint, ad conparationem dei cuncta eorum sapientia in nihilum deputabitur; unde et fatuum dei sapientius est hominibus.

confusus est omnis artifex in sculptili, qui de suo corde simulacra confinxit, falsumque est, quod conflauit. si autem stultus est omnis homo a scientia. stultum est omne falsumque, quod fecit. et non est spiritus in eis. notandum, quod et in isto capitulo \'uentus\' et \'spiritus\' uno nomine apud Hebraeos appellatur \'ruha\'; spiritum autem sanctificationis uocat, qui in hereticorum mentibus non potest inueniri.