In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Qui facit terram in fortitudine sua, deus pater est. facit autem in fortitudine sua, domino saluatore; Christus enim dei uirtus et dei sapientia. qui ipse est et prudentia, in quo extendit caelum. ipse enim dixit et facta sunt; ipse mandauit et creata sunt, loquens ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ad uocem suam dat multitudinem aquarum in caelo.

omnis enim doctrina domini de caelestibus fluit dicente Dauid: pluuiam uoluntariam segregabis, deus, hereditati tuae et infirmata est; tu uero perfecisti eam. et - eleuat — siue educit - nebulas ab extremis terrae. nebulae siue nubes, quibus mandauit dominus, ne pluerent super Israhel imbrem, educuntur ab extremitatibus terrae. [*]( 3. 5 *Hier. 10.13 12, 13 Hier. 10,12 14 cf. I Cor. 1.24 16 Ps. 32. 9 17Gen.1,26 19 Hier. 10,13 21Ps.67,10 22.23*Hier.10,13 24 cf. Esai.5.6 ) [*]( 1 fortitudinem suam L urbem P 2 etj in add. v 3 ducit Aa.c. 4 nebalam V extremitatibus Vulg. fulgrora V,МAa.c. pluuia La.c. (= p. 134, 4) 5 facit Ap.e. cum Vulg. uentus P 6 scientia] sua add. v 7 artifei omnis Vulg. scoltili La.c. sculpti Ma.c. 9 opus v cum Vulg. opera risui V,Mp.c. operarii sui P,Ma.c. dlgnum v cum Vulg. 10 his add. Hrabanus, om. codd.. ante similis tr. Ap.c.m2,v cum Vulg. (cf. p. 135, 6) pars] in add. P 11 firmauit P 12 est om. Vulg. illi] ei P 13 pater—dn̄ο s. u. L 14 sua; in add. s. u. M 15 quia P alt. et om. Y qua Ap.c. 16 eiendit V 18 iomaginem V 21 uolumtariam La c. 23 nebula Jf 24 deus t )

134
quorum una nebula loquebatur: puto enim, nos deus apostolos ostendit nouissimos tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus.

fulgura in pluuiam fecit. cum enim imber de caelo uenerit doctrinarum et arentia hominum corda satiarit, tunc coruscationes inuenies et clara fulgura sapientiae. et educit uentos de thesauris suis, in quibus sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. stultus factus est omnis homo a scientia. licet ille Paulus, licet Petrus, licet Moses et Abraham sint, ad conparationem dei cuncta eorum sapientia in nihilum deputabitur; unde et fatuum dei sapientius est hominibus.