In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Haec in LXX non habentur, sed de Theoaotionis editione in plerisque addita sunt et, cum iuxta litteram uideantur perspicua, iuxta ὰναγωγὴν magnam habent difficultatem. nullus enim similis est deo uero eorum deorum, qui heretica arte finguntur. omnes timebunt eum. qui rex gentium est; principium enim sapientiae timor domini et de eo proficimus ad caritatem. tuum est.

inquit, decus; in ueritate decor, m mendacio turpitudo. quamuis heretici iuxta sapientiam mundi, quae destruitur, sibi sapientes esse uideantur, tamen in omnibus regnis, quibus lacerant ecclesiam, nullus est similis tui dicente sermone diuino: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo.

simul sapientes et fatui sunt; doctrina eorum pro qualitate ingenii uel uilis est et ligno conparatur uel similis argento propter eloquii uenustatem; affertur de Tharsis — uel Indiae regio est, ut uult Iosephus, uel certe omne pelagus Tharsis appellatur et caeli habet similitudinem — et tamen inuoluta est uerborum artificio; si enim patuerit, decipere non poterit. et aurum de Ophaz.