In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nolite ergo timere ea, quia nec bene possunt facere nec male. solent enim plerique gentilium daemones colere, ne noceant, et alios exorare, ut praestent beneficia; unde et illud Uergilianum est: nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. quidquid de idolis diximus, ad omnia dogmata, quae sunt contraria ueritati, referri potest.

et ipsi enim ingentia pollicentur et simulacrum uani cultus de suo corde confingunt; iactant grandia et ad decipiendos simplices quosque quasi aureis sensibus et eloquiis argenti splendore fulgentibus inperitorum obstringunt aciem et a suis inuentoribus sublimantur, in quibus nulla est utilitas et quorum cultura proprie gentium est et eorum, qui ignorant deum.

[*]( 10, 6—10 (9) )Non est similis tui, domine; magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine. quis non timebit te, o rex gentium? tuumest enim decus, inter cunctos sapientes gentium et in uniuersis regnis eorum nullus est similis tui. pariter sapientes ei fatui probabuntur;

doctrina uanitatis eorum lignum est: argentum inuolutum — siue productum — de Tharsis affertur et aurum de Ophax, opus artificis et manus aerarii; hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum — siue sapientium — uniuersa haec. dominus autem deus uerus est; iste deus uiuens et rex sempiternus. ab indignatione eius commouebitur terra et non sustinebunt gentes com- [*]( 2 *Hier. 10, 5 6 Uerg. Aen. III 120 21. 24 *Hier. 10, 9 ) [*]( 3 facere possunt v 5 uirgilianum VP,La.c.Ap.c. uergillianum M 6 nigrum V zepbiris V, (i pr. ex e) M zepheris AP 9 confringunt P 10 grandia in mg. M sinplices F aurib; P 11 eloquis P 15 magnusl ea add. Vulg. 16 qui V 17 enim est V 19 insipientes Vulg. fatui et sapientes v 21 daarsis P 22 ofaz MAVP 23 hiacintus La.c. hyachynthas M hyachvntus A hiacinctus F lacinctus P 25 ipse MAp.c. cum Vulg. 26 ei V 27 sustenebunt La.c. )

131
minationem eius.