In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( W, 3b-5 )Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia; argento et auro decorauit illud, clauis et malleis conpegit, ut non dissoluatur siue non moueatur—. in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur; portata tollentur, quia incedere non ualent. nolite ergo timere ea, quia nec male facere possunt nec bene.
Descriptio idolorum, quae uenerantur gentes. lignum, inquit, de saltu praecidit — materia ergo idolorum uilis et corruptibilis — opus manuum artificis — cum artifex mortalis sit, mortalia ergo et illa, quae fabricatur — ; argento et auro decorauit illud, ut fulgore utriusque materiae decipiat simplices. qui quidem error ad nos usque transiuit, ut religionem in diuitiis arbitremur.
clauis et malleis conpegit, ut non dissoluatur sine u t non moueatur. quanta idolorum potentia, quae stare per se nequeunt, nisi clauis et malleis conpingantur? in simili. tudinem palmae fabricata habent pulchritudinem metallorum et picturae arte decorata sunt, sed utilitatem non possident, quae praebeant aliquos fructus artifici.