In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Multarum ex parte quadam gentium et maxime, quae Iudaeae Palestinaeque confines sunt. usque hodie populi circumciduntur et praecipue Aegyptii et Idumaei, Ammanitae et Moabitae et omnis regio [*]( 1. 4 *Hier. 9, 24 9 cf. Sap. 14, 3 10 cf. Eccle. 8, 17 13 I Cor. 1, 31. II Cor. 10, 17 ) [*]( 1 siueJ & M 2 qui] quia P 4 placa P 5 ait Vulg. 6 dum om. M pr. etj ad P, om. v alt. et om. v 7 nihilo ex illo P sciant V,Ap.c. intellegant V,Ap.c. 8 dns sit P 9 et iostitia in mg. M 10 uideantur M 13 homine P hominem proprio v regij posse add. v et s. u. M 14 tollere.tur (e pr. s. «.) L tollatur v et om. M 18 omnes M habet Ap.r..v cum Vulg. 19 Iuda Vulg. 21 sunt om. MP,LAa.c. 23 quadam parte v 24 maximae M quae eras. M iudeae MA.Pp.r. palestinae Ma.c. 26 idumei P,La.c. Ammonitae v (= p. 128, 12) )
non igitur debet gloriari Iuda, qui mixtus est cum gentibus supra scriptis, eo, quod praeputium non habeat. sed ex lege dei circumcisus sit, cum et alii haec faciant, qui legis mandata non seruant et ignorant deum Israhel. nec prode est circumcisio, quae in signum data est, nisi praecepta domini conpleantur: sicut et comae, quae gentem significant, non robora corporum et fortitudinem pugnatorum.