In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quod quamquam et spiritaliter possit intellegi eo, quod per omnes sensus ad animae interitum mors introeat peccatorum, tamen et de Babyloniorum impetu intellegi potest. quod tanta sit fortitudo et uelocitas proeliandi, ut non exspectent reserare fore. sed per fenestras et tecta conscendant, ut domos uastent Hierusalem. pereunt autem paruuli, qui foris sunt et egrediuntur de Hierusalem, et iuuenes, ad quos scribit et Iohannes. qui non ingrediuntur per artam et angustam uiam, quae ducit ad uitam. sed ambulant per plateas, de quibus scriptum est: quam lata et spatiosa uia, quae ducit ad mortem!