In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Interrogat propheta, si quem sapientium in Hierusalem ualeat repperire et eorum, ad quos fiat sermo dei et qui possint annuntiare domini uoluntatem et causas reddere, cur Iudaea redacta sit in solitudinem et omnibus interfectis nullus remanserit, qui per eam transeat. et inducit dominum respondentem causasque reddentem, quia dereliquerint legem eius, quam dederat eis, nec audierint uocem illius nec fecerint, quae praecepta sint, sed abierint post prauitatem cordis sui.
ergo non in nostra uoluntate, sed in domino confidendum est; prauum enim cor in hominibus et de corde nostro exeunt pessimae cogitationes. et post Bahalim, inquit, abierunt, quos didicerunt a patribus suis. Bahal idolum Sidoniorum et est [*]( 3 *II Cor. 6, 16 21 cf. Hier. 17, 9 22 *Matth. 15, 19 23 *Hier. 9, 14 ) [*]( 1 ciuitas Lax. solitudine P 2 diuinis P 3 inambula Ma.c.m2 6 ut Ap.c.m2,v cum Vulg. 7 quae La.c. perit MV perierit Ap.c.m2 cum Vulg. pariat (a alt. in ras.) P et om. V sit Ap.r. cum Vulg. 9 derelinquerunt MAa.r. 12 quod Aa.c.m2 cum Vulg. 13 reperire Ap.r. t5 indet La.c. m2 sit] e P 18 derelinquerint V audieT P 19 eius v sunt P habierint V,La.c. abierunt P 20 cordi La.c. non om. P colaptate Pp.c. 21 confitendum c omnibus AVP,La.c.,v ominibus M 22 pessime La.c.. 24 bahal- L sydoniorum A est add. v )
[*]( 9, 15.16 )Idcirco haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego cibabo eos, populum istum, absinthio - siue angustiis — et potum dabo eis aquam fellis et dispergam eos in gentibus, quas non nouerunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. Potest et de uicino tempore prophetari, quando capti sunt a Chaldaeis, et proprie de hoc tempore, quando dispersi sunt in gentibus, quas non nouerant ipsi et patres eorum, et in toto orbe diuisi cibatique suut absinthio siue necessitatibus et angustiis.