In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Omnis hereticus, qui corda uulnerat audientium et nescientium scriptum: omni custodia serua cor tuum, sagittam possidet uulnerantem et in dolo loquitur, cumque ore suo pacem proximo repromittat, occulte tendit insidias. sequentibus autem uersiculis, in quibus dicit: numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? crebro in hoc propheta abutitur, ut, cum singula malorum operum enumerarit, inferat se iuste facere, quod faciat.
[*]( 9, 10 )Super montes assumam — siue assumite — fletum et lamentum et super speciosa — siue se mitas — deserti planctum, quoniam incensa sunt - siue defecerunt — co, quod non sit uir — siue homo — pertransiens. et non audierunt uocem possidentis - siue substantiae , a uolucre caeli usque ad pecora migrauerunt et recesserunt.
Superueniente [*]( 3 Ps. 11, 7 10 Prou. 4, 23 14 *Hier. 9, 9 16 cf. Hier. 5, 9. 29 19. 20. 22. 23. 24 *Hier. 9. 10 ) [*]( 1 examinantur V 2 materia V 3 eiquoquatnr AP,La.c. exuraturv in igne V 7 ocolte V 8 gentem P huiusmodi Vulg. 9 (= 15) ulciseitnr La.c. ereticus P qai corda om. M 10 neseientera P cor add. s. u. M scriptum 8. u. L e add. s. u. m2, enl add. s. u. m3 M 11 tuum cor P possedit P 12 quumque La.c. 13 antem om. P 15 gente V 17 enumerari V enumeraret P infexat se] in se inferat V 18 facit v 20 pr. et] ac Vvlg. 23 possidentes L.Aa.c. 25 transmigrauerunt Mp.c.m2 cum Vulg. )
quodque infert: a uolucre caeli usque ad pecus recesserunt et abierunt, hoc ostendit, quod saepe diximus, iram dei uniuersa sentire et non solum aues aeris, sed et pisces aquae deficere. iuxta tropologiam fletus assumitur super montes et lamentatio super speciosa deserti, quando principes peccant ecclesiae et nihil in ea inuenitur substantiae dei nec auditur uox domini eccleesiam possidentis per sanctos et apostolicos uiros et a uolucre caeli usque ad pecora, ab his uidelicet, qui possunt in sublime ascendere, usque ad irrationales et simpliciores quosque, recesserint a conciliabulo dei.