In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Omnis hereticus, qui corda uulnerat audientium et nescientium scriptum: omni custodia serua cor tuum, sagittam possidet uulnerantem et in dolo loquitur, cumque ore suo pacem proximo repromittat, occulte tendit insidias. sequentibus autem uersiculis, in quibus dicit: numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? crebro in hoc propheta abutitur, ut, cum singula malorum operum enumerarit, inferat se iuste facere, quod faciat.

[*]( 9, 10 )Super montes assumam — siue assumite — fletum et lamentum et super speciosa — siue se mitas — deserti planctum, quoniam incensa sunt - siue defecerunt — co, quod non sit uir — siue homo — pertransiens. et non audierunt uocem possidentis - siue substantiae , a uolucre caeli usque ad pecora migrauerunt et recesserunt.

Superueniente [*]( 3 Ps. 11, 7 10 Prou. 4, 23 14 *Hier. 9, 9 16 cf. Hier. 5, 9. 29 19. 20. 22. 23. 24 *Hier. 9. 10 ) [*]( 1 examinantur V 2 materia V 3 eiquoquatnr AP,La.c. exuraturv in igne V 7 ocolte V 8 gentem P huiusmodi Vulg. 9 (= 15) ulciseitnr La.c. ereticus P qai corda om. M 10 neseientera P cor add. s. u. M scriptum 8. u. L e add. s. u. m2, enl add. s. u. m3 M 11 tuum cor P possedit P 12 quumque La.c. 13 antem om. P 15 gente V 17 enumerari V enumeraret P infexat se] in se inferat V 18 facit v 20 pr. et] ac Vvlg. 23 possidentes L.Aa.c. 25 transmigrauerunt Mp.c.m2 cum Vulg. )

121
Babylonio et cuncta uastante solitudo prouinciae prophetatur. quod planctus in montibus, fletus sit in deserto siue in semitis solitudinis, quod uniuersa defecerint atque succensa sint et nullus sit, qui per terram gradiatur caesis omnibus. nihilque remanserit, quod spirare possit et uiuere. unde pro \'possidente\' LXX transtulerunt \'substantiae\', quae Hebraice dicitur \'macne\': et substantia hic non pro οὐσία, hoc est \'essentia\', accipitur, sed pro \'opibus\' atque \'diuitiis\'.