In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et de sanctis quidem dicitur: ibunt de uirtute in uirtutem, de peccatoribus uero: de malo in malum egressi sunt. causaque omnium miseriarum, quod non cognouerint dominum coetusque sit praeuaricantium et armantium linguam suam instar extenti arcus in blasphemiam: confortatique sunt in terra, ut mereantur audire: terra es et in terram ibis.
[*]( 9, 4—6 ) Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantatione supplantat et omnis amicus fraudulenter incedit et uir fratrem suum deridebit et ueritatem non loquentur; didicit enim lingua eorum loqui mendacium — siue docuerunt enim linguam suam loqui mendacium —. ut inique agerent, laborauerunt — siue inique egerunt et non inter- [*]( 10 Ps. 88, 8 11* Hier. 9, 3 15 Hier. 9. 3 *Geu. 3. 19 21. 24 *Hier. 9, 5 ) [*]( .4 et om. P 6 in] ad Vulg. 7 in] ad MAP 8 mutanti dolo P de om. M 9 de om., ab s. M. M 10 captiuitate P 12 miseroram M quia v 13 cognorunt P cognouernnt v 16 est La.c. terra La.c. 18 abeat P 19 frater] eius add. V supplantatione Ap.c.m3 supplantatis Ap.c.m2 aupplantans Vulg. sapplantat Ap.c m3 supplantabit Ap.c.m2,v cum Vulg. 20 incedet V,Ap.c.,v cum Vulg. 21 loquitur La.c. dicit V,Ma.c. docuerunt v linguam v eorum] suam v 22 loqui om. P -mendatium (da s. u.) P docuerunt—suam] didicit lingua eorum (scil. μεμάϑηϰεν ή γλω̃σσα αὐτω̃ν) LXX docuerunt] didicit c lingua v 23 suam] eorom v iniqua VP 24 iniqua P )
Hoc loco utendum est in tempore persecutionis et angustiae, quando aut rara aut nulla fides. quando nec fratri nec proximo credendum est et inimici eius domestici eius, quando iuxta euangelium tradet pater filium et filius patrem et diuiduntur duo in tres et tres in duo. quodque infert: docuerunt linguam suam loqui mendacium siue didicit lingua eorum loqui mendacium, ostendit consuetudinem mentiendi quodammodo in naturam uerti studioseque eos agere. ut agant iniqua. quodque sequitur: habitatio tua in medio doli.