In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
\'et ecce: inquit, \'illis mendacium prophetantibus sacerdotes manibus adplauserunt.\' et ut ostendatur nec populus esse sine culpa, qui a talibus abducatur. scriptum est: et populus meus dilexit talia, quondam meus. sed postquam dilexit, meus esse desiuit. quid igitur facient, cum nouissimum indicii tempus aduenerit siue captiuitatis necessitas? unde stupor et mirabilia sunt, quod nec in principibus nec in populo inuentus sit, qui recta sentiret.