In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 8, 19a )Ecce uox clamoris filiae populi mei de terra longinqua! Fletum describit et ululatum urbis Hierusalem ingressis hostibus.
[*]( 8, 19 b )Numquid dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea? Siue dominus ipse est rex aut certe dominus ad patrem, rex refertur ad filium iuxta illud, quod sub nomine Salomonis scribitur: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. ut autem uox clamoris sit in Hierusalem et clamor ipse ueniat de terra longinqua, causa manifesta est, quod dominus non sit in ea et rex illius recesserit ab illa.
[*]( 8, 19c )Quare ergo me ad iracundiam concitauerunt in sculptilibus suis et in uanitatibus alienis? \'Recessit autem\', inquit, ab eis dominus, quia me, qui dominus et rex eorum eram, idolorum cultu ad iracundiam prouocarunt\'.