In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 9a )Con fusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt, non quo sapientes sint, qui ista faciunt, sed sapientes uocat, ut suo iudicio condemnentur et e contrario sapientia eorum conuincatur stultitia dicente Paulo: qui doces alium, [*]( 8, 9b ) te ipsum non doces? et quia uerbum domini proiecerunt, ideo nulla sapientia est in eis. frustra igitur iactant legis scientiam, qui doctrinam operibus destruunt.

[*]( 8, 10.11 (10) )Propterea dabo mulieres — siue uxores — eorum externis, agros eorum heredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes auaritiae student, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium — siue iniquitatem —. et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes: pax, pax, cum non esset pax.