In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Quod in templo dei filii Iuda statuam Bahal posuerint, in Hiezechielis principio discimus. \'excelsa\' autem, quae Hebraice appellantur (bamath\', siue \'aram\' Tofeth, quae est in ualle filiorum Ennom, illum locum significat, qui Siloae fontibus inrigatur et est amoenus atque nemorosus hodieque hortorum praebet delicias. hic autem gentilitatis error omnes prouincias occupauit, ut ad capita fontium lucosque amoenissimos uictimas immolarent et omnis prauae superstitionis religio seruaretur.